Архитектура Аудит Военная наука Иностранные языки Медицина Металлургия Метрология
Образование Политология Производство Психология Стандартизация Технологии


Систематический обзор местоимений. Система указательных местоимений. Местоимения относительные и вопросительные. Неопределенные, отрицательные и соотносительные местоимения



Упражнения

1. Quid pro quo. 2. Homines interdum non eadem dicunt, quae sentiunt. 3. Quídquid id ést, timeo Danaós et dóna feréntes (Vergilius). 4. Ius est voluntas suum cuique tribuens. 5. Omne, quod gignitur, ex aliqua causa gigni necesse est. 6. Mùltós timére débet, quém multi timént (Publilius Syrus). 7. Cuiusvis hominis est errare; nullius, nisi insipientis, in errore perseverare (Cicero). 8. Ex nihilo nihil fit (Lucretius). 9. Quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo. 10. Quis? Quid? Ubi? Quibus auxiliis? Cur? Quomodo? Quando?

Определите местоимения, относящиеся к женскому роду: is, quae, cui, illi, eidem, horum, vestrum, quam, eo, his, ipsos, quibusque, id, quarum, hae, ipsum, ea, cuius, hoc, qua, ei, hunc, illam, hanc, aliquem.

 

Домашнее задание

De rustici veneficiis

Rusticus quidam, quod ex admodum parvo agro multo largiores fructus habebat, quam vicini ex amplioribus agris, magnaiti sibi eorum concitavit, invidiam. Accusatus igitur est de veneficiis. Ubi propterea in ius vocatus est, omnem familiam suam bene curatam et vestitam secum in forum adduxit, omnia praeterea instrumenta rustica, boves denique saturos. Quae ubi monstravit: "Habetis", — inquit, — "iudices, nonnula veneficia mea; cetera autem — eaque maxima sunt — labor et sudor". Itaque omnium consensu liberatus est.

Занятие 19

Числительные . Accusativus temporis

Упражнения

1. Alii menses habent tricenos dies, alii tricenos singulos; mensis autem Februarius duodetriginta dies habet. 2. Tres faciunt collegium. 3. Regnum Romanum ducentos quadraginta annos mansit. 4. Anno septingentesimo sep-tuagesimo sexto ante aeram nostram in Graecia prima Olympia constituta sunt. 5. Ter terna sunt novem, quater quaterna sedecim. 6. Prima Ciceronis oratio in Catilinam habita est in Senatu ante diem VI Idus Novembres anno DCXC ab Urbe condita (LXIII ante Christum natum). 7. Rerum scriptores antiqui tradunt in pugna Marathonia occisos esse e numero Persarum sex milia quadrigentos, e numero Atheniensium centum nonaginta duos.

Запишите следующие числа словами как порядковые и как количественные числительные: CMXXIV, MCDLII, MCCV, DCCX, MMXXIX LXXI.MCMXC.

 

Домашнее задание

 

De citharista

Citharista quidam, Stratonicus nomine, in schola sua novem Musarum simulacra et Apollinis statuam habebat, discipulos vero duos. Interrogatus aliquando ab amicis: "Quot discipulos habes?", ille: "Deorum", inquit, "auxilio duodecim".

 

De bello Troiano

Pugnatum est annis X mensibus VI diebus XII Troiam, Ruerunt ex Argivis sicut acta diurna indicant, quae Dares* descripsit, hominum milia DCCCLXXXVI et ex Troianis ruerunt usque ad oppidum proditum hominum milia DCLXXVI.

 

Занятие 20

Plusquamperfectum indicativi activi et passivi.

Придаточные предложения причины с союзами quod и quia

Упражнения

1. Romulus et Remus, ut fama est, in iisdem locis, ubi expositi educatique erant, urbem condere statuerunt. 2. Hannibal primus suas copias in Italiam trans Alpes, quas nemo ante eum cum copiis superaverat, traduxit. 3. Diogenes virum doctum, qui de caelestibus multa narraverat, interrogavit: "Quando tu de caelo descendisti?" 4. Gratus semper fui iis, a quibus eruditus eram. 5. Nemo patriam, quia magna est, amat, sed quia sua.

Определите форму глаголов и замените их формами Plusquamperfectum соответствующего залога, лица и числа: egit, actum est, erat, dixisti, finiebantur, miserant, docti sumus.

Проспрягайте в Plusquamperfectum ind. activi et passivi следующие глаголы: turbo, 1; dico, 3; delenio, 4; doceo, 2; promitto, 3.

 

Домашнее задание

De viro avaro

Vir quidam, ad fluvium sedens, flebat, nam securis in aquam exciderat. Tum fluvii deus, qui fletum viri audiverat, emersit et: "Cur ploras?" — interrogavit. Tum vir: "Eheu, securis mea excidit in aquam; faber sum et securim novam emere non possum, quia pecuniam non habeo". Tum deus in aquam se immersit et paulo post venit, securim auream gerens. "Est ne eadem, quam amisisti?" Negavit vir probus. Tum deus portavit argenteam, Faber autem hanc quoque non accepit. Tum deus eandem, quae exciderat, portavit eamque vir suam cognovit. Deus probitate eius commotus tres secures ei donavit. Faber laetus vicinis omnia narravit. Unus vicinus eius ad fluvium properavit, securim sua sponte in aquam demisit et lamentavit. Deus idem emersit, auream securim gerens, et: "Est ne tua?" — interrogavit. Ille clamavit securim suam esse. At deus iratus: "Homo es avarus et mendax, neque auream neque tuam securim habebis!" — et in undas se immersit.

 

Занятие 21


Поделиться:



Последнее изменение этой страницы: 2019-04-19; Просмотров: 689; Нарушение авторского права страницы


lektsia.com 2007 - 2024 год. Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав! (0.014 с.)
Главная | Случайная страница | Обратная связь