Архитектура Аудит Военная наука Иностранные языки Медицина Металлургия Метрология
Образование Политология Производство Психология Стандартизация Технологии


Обороты Accusativus cum infinitivo и Nominativus cum infinitivo.



Упражнения

1. Darius, rex Persarum, speravit se Graeciam in potestatem suam redacturum esse. 2. Oraculum Delphicum Lacedaemoniis respondit Spartam nulla re alia nisi avaritia deletum iri. 3. Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus, atiro onustus, ascendere posset. 4. Suebi centum pagos habere dicuntur. 5. Disciplina druidum in Britannia reperta atque inde in Galliam translata existimatur. 6. Maxime curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur (Cicero).

Поставьте предложение: Daedalus regi labyrinthum aedificavit в зависимость от traditur.

В зависимость от Poetae antiqui tradunt поставьте предложение: Daedalus in Cretam insulam venit.

Замените оборот Nominativus cum infinitivo на Accusativus cum infinitivo: Leo rex bestiarum omnium esse putatur.

 

Домашнее задание

De Parrhasio et Zeuxide, celeberrimis pictoribus Graecis Parrhasius et Zeuxis celeberrimi pictores Graeci habebantur. Parrhasius descehdisse in certamen cum Zeuxide dicitur. Zeuxis pinxit uvas tam veris [uvis] similes, ut aves ad tabulam advolarent. Parrhasius pinxit linteum tam simile vero, ut Zeuxis desideraret, ut linteum removeret et, quid pinxisset, ostenderet. Cum errorem suum intellexisset, Parrhasio palmam concessit; et recte: ipse enim volucres fefellit, Parrhasius autem artificem.

Narratur etiam Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem; ad eas uvas etiam aves advolabant, ut ad veras. Picior tamen contentus non erat et iratus "Uvas,—inquit,—melius quam puerum pinxi; puer vero [puero] similis non videtur, si aves ad eum advolare non timent".

 

Занятие 31

Gerundium и gerundivum. Конструкция с герундивом. Supinum II.

Упражнения

1. Avari homines non solum libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. 2. Hominis mens discendo alitur et cogitando. 3. Leges Lycurgi laboribus erudiebant iuventutem: venando, currendo, esuriendo, sitiendo. 4. Cito scribendo non fit, ut bene scribatur, bene scribendo fit, ut cito: primum hoc constituendum, hoc obtinendum, ut quam optime scribatur. Celeritatetm dabit consuetudo (Quintilianus). 5. Cui ignotum est illud Catonis: "Ceterum censeo Carthaginem delendam esse".

Найдите герундий и герундив: vincendas, legendorum, ex discendo, de disputando; discendi causa.

Употребите вместо конструкции с герундием конструкцию с герундивом: ех legendo libros; studium cognoscendi naturam; vir peritus fabulas narrandi.

 

Домашнее задание

Сum Nervii equites Romanos facile pepulissent et incredibili celeritate ad castra Caesaris contendissent, Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret, signum tuba dandum, ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant, arcessendi, acies instruenda, milites cohortandi.

In re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam, cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in расе vivatur.

 

Занятие 32

Повторение неправильных глаголов : velle, noile, malle, ferre, fieri.

Упражнения

1. Haurit aquam cribro, qui discere vult sine libro. 2. Cato esse, quam videri, bonus malebat. 3. Quod volumus, ea libenter credimus. 4. Nolo esse laudator, ne adulator esse videar. 5. Aqua, quae flumine Nilo fertur, est limosa atque turbida. 6. Mercurium Galii omnium inventorem artium ferunt, viarum atque itinerum ducem. 7. Orator fit, poeta nascitur.

 

Домашнее задание

 

Nonnulla de rege Philippo

Demosthenis temporibus multi a Philippo, rege Macedonum, pecunia corrupti sunt. Itaque rex, interrogatus, quos odisset maxime et quos amaret: "Eos", inquit, "qui prodere volunt, amo maxime; eos vero, qui iam prodiderunt, odi".

Philippus, rex Macedonum, ad Aristotelem philosophum epistolam misit, qua filium sibi natum esse nuntiavit bis fere verbis: "Filium mihi natum esse, scito. Ego vero dis habeo gratiam minus, quod natus est, quam quod natus est temporibus vitae tuae. Spero enim eum a te educatum et eruditum dignum futurum esse et me ipso et rebus iis, quas ei relinquam".


Тексты для контрольных и самостоятельных работ

I

 

1. In schola

Pueri Romani cum paedagogis in scholam properant. Paedagdgi viri docti, sed servi sunt. Puellae domi (дома) manent. Puellas mater docet. Pueros magister legere, scribere, recitare docet. Magister librum habet, pueri tabulas et stilos tenent. A pueris in tabulis sententiae scribuntur, deinde recitantur. Magister bonus pulchre (красиво) recitat: pueri libenter audiunt.

 

2. De servis Romanorum

In villa opulenti viri Romani servi laborant. Multi domini severi sunt, servi eorum saepe vituperantur et puniuntur. Servi severos dominos non amant, sed timent. Bonos dominos servi laudant et amant. Marcus Tullius Cicero vir probus est. Multos servos habet. Servi dominum suum et Marcum, domini filium, valde amant.

 

3. De populis antiquis

Latini et Sabini et Etrusci sunt populi antiqui. Etrusci et Sabini adversarii Romanorom sunt. Populus Romanus saepe bellat et vicos finitimorum delet et occupat. Rustici Sabini vicos suos amant et populum Romanum a vicis suis arcent. Itaque vici bene ab eis defenduntur. Vita populorum non est sine periculis. Semper arare et militare debent.

 

4. De Troianis

Bellum Troianum longutn est. Viri clari apud oppidi muros pugnant. Troia a Graecis occupatur. Multi viri feminaeque ad oppidi portam contendunt. Propter periculum sacra deonun ad portam pottant. Incolae oppidi deos interrogant: "Amatisne Troiam Troianosque? Ubi estis? Spectatisne nostra pericula? Amantne dei patriam nostram?"

 

5. De incolis insularum

Italia habet insulas. Sicilia insula magna est. Incolae insularum et orarum Italiae nautae sunt. Nautae procellas non timent. Noctu nautis viae stellis indicantur. Navigant in Hadria, in Ponto Euxino, etiam in Oceano. Multi viri sunt agricolae. Saepe in villam suam nautas invitant. Nautae eis narrant de remotis terris. Rustici libenter fabulas eorum audiunt.

 

6. De Gallia

Romani cum incolis Galliae bella gerunt. Galliam incolae varii incolunt: Belgae, Aquitani, Celtae. Celtae a Romanis Galli appellantur. Celtae bona necessaria non habent, in casis parvis habitant, vitam duram agunt, litteras. parum sciunt. In silvis praedam prehendunt; praeda Celtarum sunt bestiae ferae. Agriculturae non student.

 

7. De Sparta

Sparta est magnum oppidum Graeciae. Lacedaemonii incolae Spartae sunt. Sparta muros et portas non habet, nam in viris est praesidium patriae, non in muris. Arma Lacedaemoniorum scuta, hastae gladiique sunt. Pueros suos Spartani pro patria fortiter pugnare docent. Multa bella a Spartanis geruntur et multae victoriae ex finitimis populis reportantur.

 

8. De metallis

Aurum, argentum, ferrum metalla sunt. Viri multa metalla in terra inveniunt. Multi fluvii auro abundant. Ferrum est metallum necessarium. Ex eo instrumenta et arma a populis antiquis parantur. Aurum et argentum sunt metalla pretiosa, ea apud populos magnum pretium habent. Graeci et Romani templa et simulacra deorum auro ornant.

 

9. De Graecia et Italia

Graecia et Italia sunt antiquae terrae Europae. Italia caligae formam habet. Haud procul ab Italia sunt Sicilia et Sardinia, insulae magnae. Multae insulae et magnae et parvae inter oras Graeciae et Asiae sunt. Praecipue nota est Creta insula. Multa formosa oppida ab incolis terrarum antiquarum aedificantur. Ruinas eorum nunc videmus.

 

10. De annis et telis Romanonim

Romani arma et tela habent. Arma sunt scuta, loricae, galeae. Gladios, pila, sagittas Romani tela nominant. Ei scuta signis aeneis et aquilis aut coronis ornant. Scuta bracchio laevo geruntur: Pilis eminus, gladiis comminus pugnant. Fundae et sagittae sunt tela sociorum Romanorum. Matronae antiquae filiis suis dicunt: "Aut cum scuto, aut in scuto".

 

 

II

 

1. De AppioClaudio

Multi viri clari vixerunt in Roma. Romae erat vir, Appius Claudius nomine. Magnum et longurri et bonum aquaeductum aedificavit. Romani hunc aquaeductum ab eius nomine appellaverunt. Aquaeductus aquam bonam in urbem Romam portavit. Scimus Appium Claudium etiam viam ad oppidum Capuam aedificavisse.

 

2. DeTantalo

Tantalus, rex Phrygiae, omnibus deis carus erat, et Iuppiter iussit eum admitti ad convivia deoram, sed vetuit, quae audit, hominibus aperire. Is autem eam condicionem rupit. Tum Iuppiter punivit eum. Apud inferos in media aqua collocabatur et perpetua siti et fame cruciabatur. Si Tantalus haurire cupiebat, aqua recedebat. Item si is poma cupiebat decerpere, ramos ventus amovebat.

 

3. De Tarquinio Superbo

Tarquinius Superbus fuit Romanorum rex septimus et ultimus, qui cives superbe et crudeliter tractabat. Ab civibus Roma expulsus est. Constat Romanos in eius locum duos consules creavisse. Tarquinius, ira incensus, ad Porsennam, Etruscorum regem, confugit. Postea ingentem exercitum contra Romanos duxit, sed Romam non occupavit.

 

4. De Coriolano

Coriolanus malus Romanus erat, sed bonus miles. Romani nullum frumentum habebant et timebant magnam famem. Ad vicinos Romani legatos miserunt rogatum frumcntum. Rex Siciliae multum frumentum ipisit, quod Coriolanus pauperibus non dabat. Notum est pauperes Coriolanum ex urbe egisse. Postea Coriolanus et dux Volscorum[5] cum militibus Romanis pugnabant.

 

5. Ranae et Iuppiter

Omnes bestiae reges habebant: ferae — leonem, aquilam — aves; solae ranae nondum habebant. Tum ab Iove regem sibi petiverant. Iuppiter in lacum truncum demisit. Sed ranae, quia nemo talem regem timebat, alium sibi regem a Iove postulaverunt. Iuppiter tum stultitiam ranarum punire constituit. Ciconia ad ranas a love missa est. Rex novus statim multas ranas devoravit.

 

6. De Roma

Roma condita est in Latio, in sinistra ripa fluvii Tiberis saeculo octavo ante Christum natum. Initio parvum oppidum fuit. Scriptores antiqui dicebant incolas eius in casis habitavisse neque altos muros praesidio fuisse. Vita aspera fuit; perpetua bella cum finitimis populis Latinis imminebant. Sed Romani eos superaverunt et domini populorum fuerunt.

 

7. De Britannia

In Britanniam antiquam ante Caesarem nemo praeter mercatores advenit. Etiam eis ipsis nihil praeter oram maritimam atque eas regiones, quae sunt contra Galliam, notum erat. Caesar in Commentariis suis narrabat se primum in eam insulam cum exercitu venisse. De pugna adversus Britannos Caesar ita scribit: "Nostri hostes diu non sustinuerunt et terga verterunt".

 

8. De templis

Homines templa in oppidis et in urbibus aedificaverunt. Templum domus dei putabatur. Deum in caelo et in templo habitare credebant. Saepe in periculis in templo deos oraverunt. In multis terris templa auro argentoque ornata sunt. Graeci in templis simulacra deorum collocabant. Romani etiam gladios et scuta, praedam belli, in templis deis praebebant et consecrabant.

 

9. De Aegypto

Aegyptus Africae regnum antiquum erat. Incolae eius praecipue agriculturam exercebant. Nilus fluvius et antea erat, et nunc est, et diu erit certum beneficium naturae, quia in Aegypto raro pluit. Is autem extra ripas diffluit, terram irrigat et fecunditatem reddit. Notum est agricolas Aegypti habitavisse non procul ab eius ripis.

 

10. Caesar de Suebis et Ubiis

Caesar in suis Commentariis de bello Gallico narrabat de Suebis et Ubiis, Germanorum gentibus. Privatus ac separatus ager apud Suebos non erat. Vita eorum libera erat. Constat homines eorum immani magnitudine corporum fuisse. Ubii, finitimi Sueborum, dextram ripam fluminis Rheni incolebant. Miseram vitam illi agebant, nam Suebis magna vectigalia pendebant.

 

 


III

 

1. De Carthagine

In litore Africae contra Italiam sita erat Carthago, urbs antiqua et pulcherrima et clarissima. Ea fuit caput rei publicae Carthaginiensium, qui mercatura maritima maximas divitias et potentiam sibi paraverunt. Scriptores dicunt eos cum ipsis Romanis de principatu contendisse. Multa bella inter se gerebant. Nobilissimus dux Carthaginiensium et periculosissimus hostis Hannibal fuit.

 

2. De philosopho

Bias clarissimus philosophus fuit. Aliquando Biantis patria ab hostibus capta erat. Incolae omnes arma abiecerunt et fugerunt. Quisque in fuga omnia bona sua asportavit. Bias unicus nihil ex bonis suis servavit et in fuga fere nihil portavit. Amici eum rogaverunt: "Cur nihil ex bonis suis servas?" Tum Bias respondit: "Omnia mea mecum porto".

 

3. De picturis librorum

Libri saepe tabulis pictis omati sunt. Ecce in una libri pagina oppidum antiquum pictum est. Oppidum in altissimo colle situm erat, muro atque fossa cinctum. Firmissimo muro atque latissima fossa incolae oppidi defensi sunt. Intra oppidi muros nonnulla aedificia ab incolis construi, materiam advehi, vias muniri videmus.

 

4. De Oedipo rege

Laius, rex Thebanorum, ex oraculo Delphico acceperat se a filio suo interfectum iri. Itaque servo suo praeceperat filium parvulum in altissimo monte exponere. Servus autem infantem servaverat et pastori alicui eum commendaverat. Ille puerum Polybo, Corinthiorum regi, tradidit, qui suos liberos non habuit. Itaque Oedipus in domo regis educatus erat.

 

5. De Numa Pompilio

Post Romulum Numa Pompilius rex Romanorum fuerat, vir iustus. Hic nullum bellum gesserat, sed non minus civitati, quam Romulus, fecerat. Nam multis legibus mores populi Romani molliverat. Templum Vestae deae aedifi-caverat et virgines legerat, quae ignem in ara deae perpetuo alere debuerunt. Notum est Romulum sex et triginta annos regnavisse Numam tres et quadraginta.

 

6. De Prometheo

Clarissimus Prometheus, qui auxilio Minervae homines ex terra et aqua creaverat, de genere humano bene meruit. Dei saepe Prometheum ad epulas suas invitabant. Itaque consilium Iovis, qui omnes homines necare con-stituerat, Prometheo notum fuit. Is aliquando in caelum venit, ignem, quem Iuppiter hominibus negaverat, de Olympo subduxit et hominibus donavit.

 

7. De Mardonio

Mardonius, notissimus dux Persarum, anno quadringesimo nonagesimo а Dareo adversus Athenienses missus est bellatum. Sed rem male gessit, nam classis ad Athon montem naufragium fecerat, copiae pedestres eius а Thracibus bellicosis oppressae erant. Quam ob rem a rege dimissus est in Asiam. Post mortem Darei a Xerxe parti exercitus praefectus erat.

 

8. De Caesare

Caius Iulius Caesar, postquam Ariovistum, regem Sueboram, vicerat omnemque Galliam domuerat, Germaniam intrare consilium cepit. A Germanis enim saepe in Galliam exercitus transportati et magnae manus Gallorum su-peratae erant. Notum est Caesarem magnum pontem aedificavisse et legiones suas in alteram ripam Rheni traiecisse.

 

9. De rege Philippo

Philippus, maximus rex Macedonum, diu adversarius Athenarum fuit. Aliquando cum legatis Atheniensibus dixerat. Eos rex interrogavit: "Quid Atheniensibus gratissimunverit?" Responsum eorum fuit: "Mors tua". At Philippus eis: "Nuntiate Atheniensibus, — inquit, — multo superiores eos esse, qui talia dicunt, quam eos, qui dicentes impune dimittunt".

 

10. De laude

Epaminondas fuit vir clarissimus et probissimus ducum Graecorum. Aliquando adversarii Epaminondae eum cum Agamemnone comparaverunt. Thebanus celeberrimus eam laudem repudiavit dixitque Agamemnenem cum universa Graecia vix decem annos unam urbem expugnavisse, se autem cum una urbe dieque uno totam Graeciam liberavisse.

 

 

IV

 

1. Apelles et Alexander

Apelles, celeberrimus artifex Graecorum, Alexandrum equitantem pinxit. Tabuia picta, imago regi minus placuit, quam artifex speraverat. Sed, equo Alexandri ad tabulam adducto, hic statim equo picto quasi vero adhinivit. Tum Apelles: "O rex", — inquit, — "equus tuus, ut video, picturae peritior est, quam tu".

 

2. De puero mendaci

Puer, custos ovium, saepe per iocum auxilium rogavit magna voce clamans: "Auxilium mihi date! Lupus adest!" Vicini auxilio veniebant, sed lupum non videbant, et puer eos irridebat. Lupis re vera in oves ruentibus, puer, ut antea, clamavit: "Lupi adsunt!" Sed nemo puero mendaci credidit neque ei auxilium dedit, et lupi multas oves arripuerunt.

 

3. Duo amici et ursus

Duo amici, qui in itinere erant, ursum viderant. Tum alter eorum perterritus arborem ascendit, alter, credens se sine auxilio amici ursum superare non posse, in terram se iecit, simulans se mortuum esse. Ursus, corpore viso, hominem esse mortuum putavit. Deinde amicus perterritus eum interrogavit: "Quid ursus ad aurem tibi dixit?" Tum ille: "Amicus verus — rara avis".

 

4. De Vergilio poeta

Populus aliquando, auditis in theatro Vergilii poetae versibus, surrexit universus, ut forte praesentem spectantemque poetam salutaret, et salutavit sic, quasi Augustum imperatorem. Ex qua re cognovimus poetas clarissimos in civitate Romana non minorem gloriam habere, quam duces.

 

5. De corvo et vulpe.

Corvus, caseo rapto, cum praeda in arborem volavit. Vulpes casei cupida: "Quam pulchrae, — inquit, — pennae tuae sunt! Quanta est pulchritudo corporis tui et capitis! Si vocem dulcem haberes, nemo te superaret!" His verbis audutis, corvus stultus canavit, ut vocem suam ostenderet. Vulpes praedam rapuit.

 

6. De Proserpina

Pluto, inferorum deus, a Iove fratre petivit, ut sibi Proserpinam, Iovis et Cereris filiam, in matrimonium daret. Iuppiter negavit, quia scivit Cererem id non passuram esse. Sed fratri pennisit, ut eam raperet. Quare Proserpinam, in nemore quodam in Sicilia flores legentem, Pluto rapuit.

 

7. De tribuno plebis

Fama est auctoritatem tribuni plebis in Roma magnam fuisse. Gaius Gracchus, tribuno plebis creato, per duos annos (nam in annum insequentem iterum creatus est) omnem operam dedit, ut potentiam senatus minueret, populi autem potestatem augeret. Cum senatus eum prohibere non posset, Gracchus a nobilitate necatus est.

8. De nece Caesaris

Scriptores antiqui haec de nece Caesaris tradunt. Calpurnia, uxor eius, somnium malum habuit et his verbis mane maritum allocuta est: "Somnio perturbor, Caesar! Obsecro te, ut prodigia[6] observes, ne te inimici occidant. Deos implorabimus, ut tibi adsint. Qiremus, ut timore magno liberemur".

 

9. De Diogene

Diogenes philosophus per totam vitam id spectavit, ut hominibus demonstraret, quales paucos usus haberet. Dolium pro domo habuit et omnia, quae vitam humanam omant, despexit ac sprevit, ut liber esset neque ex hominibus aut rebus penderet. Cum lucerna accensa is aliquando ambulabat in foro clarissima luce et clamabat: "Hominem quaero".

 

10. De Orgetorige

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et divitissimus Orgetorix. Is, M. Messala et M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et cives persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: Helvetiis perfacile esse totius Galliae imperio potiri. Is autem sibi legationem ad civitates finitimas suscepit.

 

 

V

 

1. Alexander Magnus et pirata

Aliquando quidam pirata captivus ad Alexandrum, clarissimum ducem, actus est. Cum Alexander Magnus piratam captivum interrogavisset, quo iure maria tangeret, ille: "Eodem iure", — inquit, — "quo tu orbem terrarum. Ego, quia parvo navigio id facio, pirata vocor, tu, quia id magno exercitu facis, imperator vocaris".

 

2. De potestate dictatoris

Lucius Cornelius Sulla dictator cum lictoribus viginti quattuor procedebat, quod nemo unquam antea fecerat. Potestatem Sulla tantam habebat, ut consules non creati, sed ab eo nominati essent. Cum vir quidam consulatum petere adversus voluntatem Sullae ausus esset, dictator iussit eum occidi in foro.

 

3. De Pyrrho

Romani cum Pyrrho, rege Epiri, diu bellum gesserunt. Cum legati Romani a Pyrrho petivissent, ut captivos Romanos redimere pennitteret, dixit rex: "Si Romani pacem fecerint, captivos reddam; sin autem in bello manebunt, non ego numerum hostium tot fortibus viris augebo".

 

4. De Alexandro Magno

Alexander Magnus, cum aliquando Corinthi esset, ad Diogenem philosophum venit eumque interrogavit: "Quid optas, Diogenes? Faciam, quidquid volueris". Ei philosophus: "Opto", — inquit, — "ne solem mihi intercipias". Tum Alexander exclamavisse dicitur: "Nisi Alexander essem, Diogenes esse vellem".

 

5. De Epaminondae morte

Epaminondas, cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferram, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisse, animam statim emissuram esse. Propterea usque eum retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotos. Id postquam extraxit et: "Satis", — inquit, — "vixi. Invictus enim morior".

 

6. De Hannibale

Romanis ad Cannas devictis, Maharbal Hannibali suadebat, ut quam celerrime Romanos persequeretur et Romam ipsam aggrederetur. Cum Hannibal se diem ad deliberandum sumpturum esse respondisset, Maharbal: "Non omnia tibi", — inquit, — "dei dederunt: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis".

 

7. De Solone

Aliquando Periander, Corinthi tyrannus, ad cenam Solonem invitavit. Cum Solon inter convivium sileret, eum Periander interrogavit, cur solus taceret. "Utrum taces", — inquit, — "quod verba tibi desunt, an stultitiam tuam silentio occultare studes?" Tum ei Solon: "Si stultus essem, num tacerem".

 

8. De Sabinis

Urbe condita Romulus, quia Romani mulieres non habuerunt, ad gentes finitimas legatos misit uxorum petendarum causa. Finitimi Romanis filias suas in matrimonium non dederunt. Legatione Romanorum nusquam benigne accepta Romulus dolo id impetrandum esse statuit. Itaque Romani gentes finitimas ad ludos spectandos invitaverunt et puellas eorum rapuerunt.

 

9. De Herodoto

Herodotus discendi causa terras remotissimas peragravit. Multa enim discimus videndo et audiendo. Herodotus in Aegyptum venit ibique a sacerdotibus multa didicit. Aegyptii enim scribendi, pingendi, sculpendi[7] periti erant; ars medendi florebat. Inde ad Phoenices rerum scriptor Graecus pervenit, a quibus ars scribendi inventa est.

 

10. De Alexandro vulnerato

Alexander, cum iam in India vagaretur et gentes, ne fmitimis quidem satis notas, bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis sagitta ictus est, sed incepta agere perseveravit. Deinde, cum, represso sanguine, sicci vulneris dolor cresceret, coactus est absistere. "Omnes", — inquit, — "inquit me Iovis esse filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat".


 

GAUDEAMUS

 

Gaudeamus igitur,

Iuvenes dum sumus!

Post iucundam iuventutem,

Post molestam senectutem

Nos habebit humus } bis

 

Ubi sunt, qui ante nos

In mundo fuere?

Vadite ad superos,

Transite ad inferos,

Quos si vis videre! } bis

 

Vita nostra brevis est,

Brevi finietur:

Venit mors velociter,

Rapit nos atrociter,

Nemini parcetur. } bis

 

Vivat academia!

Vivant professores!

Vivat membrum quodlibet!

Vivant membra quaelibet!

Semper sint in flore! } bis

 

Vivant omnes virgines

Graciles, formosae!

Vivant et mulieres

Tenerae, amabiles

Bonae, laboriosae! } bis

 

Vivat et respublica

Et qui illam regunt!

Vivat nostra civitas,

Maecenatutn caritas,

Qui nos hic protegunt } bis

 

Pereat tristitia,

Pereant dolores!

Pereat diabolus,

Quivis antiburchius[8]

Atque irrisores! } bis


Поделиться:



Последнее изменение этой страницы: 2019-04-19; Просмотров: 949; Нарушение авторского права страницы


lektsia.com 2007 - 2024 год. Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав! (0.142 с.)
Главная | Случайная страница | Обратная связь