Архитектура Аудит Военная наука Иностранные языки Медицина Металлургия Метрология
Образование Политология Производство Психология Стандартизация Технологии


ИЗБРАННЫЕ МЕСТА ИЗ ПРОИЗВЕДЕНИЙ



ЛАТИНСКИХ АВТОРОВ

C. IULIUS CAESAR

Commentarii de bello Gallico (VI. 11; 13–15; 18–19)

 

11. … In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt, qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Itaque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.

13. In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo (= nulli) adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus, quibus in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad eos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, si de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit[9], sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iuduciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discencendi causa proficiscuntur.

14. Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt, militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere[10]; quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. Imprimis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

15. Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos[11] circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

18. Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut[12] munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris assistere turpe ducunt[13].

19. Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine aceeperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur; uter eorum vita superavit[14], ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum pater familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit[15], de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est[16], igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu[17] Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae vivis cordi fuisse[18] arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam[19] servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.

 

 

С. IULIUS CAESAR.

Bellum civile. III. 102–104

 

102. Caesar omnibus rebus relictis persequendum[20] sibi Pompeium existimavit, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset; et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit... Ipse [Pompeius] ... vocatis ad se Amphipoli[21] hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus conrogata cognitoque Caesaris adventu ex eo loco discessit et Mytilenas[22] paucis diebus venit. Biduum tempestate retentus navibusque aliis additis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit. Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum (qui illic negotiarentur) arma capta esse excludendi sui causa; nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex ftiga in finitimas <civitates> recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent; id si fecissent, magno eorum capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo[23] ... et P. Lentulo[24] consulari ac nonnulis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant. Missisque ad eos nuntiis ut ex his locis discederent, contra voluntatem suam naves solverant. Iamque de Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.

103. Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae[25] Syriae consilio... Pelusium[26] pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus[27], puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra betlum gerens, quam paucis ante mensibus persuos propinquos atque amicos regno expulerat; castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur... Sed qui ab eo missi erant, con-fecto legationis officio liberius cum militibus regis conloqui coeperunt eosque hortari, ut suum officium Pompeio praestarent neve eius fortunam despicerent. In hoc numero erant complures Pompei milites, quos ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius[28] Alexandriam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum, patrem pueri, reliquerat.

104. His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea praedicabant... ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt, iis qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt; ipsi clam consilio inito[29] Achillam, praefectum regium, hominem singulari audacia, et L. Septimium[30] tribunum militum ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimi perductus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis; ibi ab Achilla et Septimio interficitur.

 

 

M. TULLIUS CICERO

In Catilinam oratio prima (1–4)

 

1 (1) Quousque tandem abutere[31], Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus[32] bonorum[33] omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus[34], nihil horum ora vultusque[35] moverunt? Patere tua consilia non sentis? constrictam iam horum omnium scientia teneri coniuratione tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? (2) О tempora! о mores! Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero[36] etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum: nos autem, fortes viri, satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos iam diu machinaris. (3) An vero vir amplissimus[37], P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum, midiocriter labefactantem statum rei publicae, privatus interfecit: Catilinam, orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod С. Servilius Ahala Spurium Maelium, novis rebus studentem, manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave; non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis[38]: nos, nos, dico aperte, consules desumus.

2 (4) Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet: nox nulla intercessit — interfectus est propter quasdam seditiontim suspiciones С. Gracchus clarissimo patre, avo, maioribus[39]; occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto С. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et С. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? At nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce[40] modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis[41], tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti[42], me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri; Sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. (5) Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus[43] collocata, crescit in dies singulos[44] hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo[45] , erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius а mе, quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor, ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. (6) Quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.

3 At enim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? — Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. (7) Meministine me a. d. XII. Kal. Novembres dicere in senatu, fore in armis certo die, qui dies futurus esset a. d. VI. Kal. Novembres, С Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, veram, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in a. d. V. Kal. Novembres, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die, meis praesidiis, mea diligentia circumclusum, commovere te contra rem publicam non potuisse, сum tu discessu ceterorum, nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas? (8) Quid? cum te Praeneste Kal. ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistine illam coloniam meo iussu, meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.

4. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem: iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem, quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios[46] — non agam obscure — in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? — Quid taces?— (9) Convincam, si negas; video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. О di immortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt, in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro onmium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo et, quos iam dudum ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina; distribuisti partes Italtae; statuisti, quo quemque proficisci placeret; delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres; discripsisti urbis partes ad incendia; cofirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem: reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur. (10) Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestro dimisso, comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi; exclusi eos, quos tu ad me salutatum miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis[47] venturos esse praedixeram.

5. Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti, egredere aliquando ex urbe; patent portae: proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illа Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos; si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dummodo inter me atque te muras intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, nonsinam...

 

 

CORNELIUS NEPOS

Ex libro de Latinis historicis. XXIV. Cato

1. M. Cato, ortus municipio Tusculo[48], adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, Romam demigravit in foroque esse[49] coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque[50]. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit... Quaestor obtigit P. Africano consuli[51], cum quo non pro[52] sortis necessitudine vixit: namque ab eo perpetua dissensit vita. Aedilis plebei factus est cum C.Helvio. Praetor provinciaro obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat...

2. Consulatum gessit cum Valerio Flacco. Sorte provinciam nactus Hispaniam citeriorem, ex ea triumphum deportavit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priore consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provicia depellere et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur. Qua ex re iratus senatui consulato peracto privatus in urbe mansit. At Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati. Nam et in complures nobiles animadvertit et multas res novas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. Circiter annos octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit. A multis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit.

3. In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultos et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum progres-sum fecit, ut non facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. Ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas sit Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appelasse[53]. In quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatim sunt dicta. Reliqua quoque bella pari modo persecutus est lisque ad praeturam Ser. Galbae, qui deripuit Lusitanos: atque horum bellorum duces non nominavit sed sine nominibus res notavit. In eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque [aut fierent aut] viderentur admiranda: in quibus multa industria et diligentia comparet, nulla doctrina.

 

 

С. SALLUSTIUS CRISPUS

Catilinae coniuratio

 

60. Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius[54] tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a ferentariis[55] proelium commiti posset, maxumo (=maximo) clamore cum infestis signis[56] concurrant; pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani[57] pristinae virtutis memores comminus acriter instare[58], illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis[59] in prima acie vorsari (-versari), laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur[60].

Petreius ubi videt Catilinam, contra ас ratus erat[61], magna vi tendere, cohortem praetoriam[62] in medios hostis[63] inducit eosque perturbatos atque alios alibi[64] resistentis interficit. Deinde utrimque ex lateribus ceteros adgreditur. Maniius et Faesulanus[65] in primis pugnantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

61. Sed confecto proelio, tum vero cerneres[66], quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque vivos (=vivus) pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios[67] cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus (= adversis vulneribus) conciderant. Catilina vero longe а suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu (= vultu) retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuos captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. Nam strenuissumus (=strenuissimus) quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus (=vulneratus) discesserat. Multi autem, qui a castris visundi (=visendi)[68] aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

 

 

TITUS LIVIUS

Ab Urbe condita (XXII. 46-49) ( Битва при Каннах )

 

46. Hannibal luce prima, Baliaribus levique alia armatura praemissa, transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat. Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in comu adversus Romanum equitatum: dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his inedii Galli atque Hispani. Afros Romanam crederes[69] aciem: ita armati erant, artriis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasimenum captis. Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim assueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. Sane et alius habitus gentium harum tum magnitudine corporum, tum specie terribilis erat. Galli super umbilicum erant nudi; Hispani linteis praetextis purpura tunicis, candore miro fulgentibus[70], constiterant. Numerus omnium peditum qui tum steterunt in acie milium fuit quadraginta, decem equitum. Duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal: mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol, seu de industria ita locatis, seu quod forte ita starent, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis ut septentrionem versis. Ventus — Vulturnum incolae regionis vocant — adversus Romanis coortus, multo pulvere in ipsa ora volvendo[71] prospectum ademit.

47. Clamore sublato[72] procursum ab auxiliis, et pugna levibus primum armis comissa: deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae frontibus enim adversis concurrendum erat, quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. In derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo Urba equis vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna iam ex parte certamen factum erat: acrius tamen quam diutius pugnatum est; pulsique Romani equites terga vertunt. Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque; tandem Romani, diu ac saepe connisi, obliqua fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere: ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem illati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt; qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. Qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, deinde nitendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant irruentibusque incaute in medium Romanis[73] circumdedere alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani, defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt, non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.

48. Iam et sinistro cornu Romano, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. Quingenti ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios occultos subloricis habentes, specie transfugarum cum ab suis, parmas post terga habentes, adequitassent, repente ex equis desiliunt; parmisque et iaculis ante pedes hostium proiectis, in mediam aciem accepti ductique ad ultimos, considere ab tergo iubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem; tergaque ferientes ac poplites caedentes, stragem ingentem, ac maiorem aliquanto[74] pavorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos pedites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.

49. Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, tamen et occurit saepe cum confertis Hannibali, et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum vires deficiebant. Tum denuntianti cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferant: "Quam mallem, vinctos mihi traderet!" Equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium victoria fuit[75], cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores, morantibus victoriam irati, trucidarent quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac vulneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sed entiam in saxo cruore oppletum consulem vidisset: "L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dii respicere debent, cape hunc equum: dum et tibi virium aliquid superest, et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris. Etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est." Ad ea consul: "Tu quidem, Cn. Comeli, macle virtute esto; sed cave frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi[76], nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant, ac priusquam hostis victor advenit praesidiis firment; privatimque Q. Fabio, L, Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori. Me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu[77] sim, aut accusator collegae[78] existam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam". Haec agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere: consulem, ignorantes quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus. Tum undique effuse fugiunt. Septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt: qui extemplo a Carthalone atque equitibus, nullo munimento tegente vicum, circumventi sunt. Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum septuaginta fere equitibus Venusiam perfugit. Quadraginta quinque milia peditum, duo milia septingenti equites, et tantadem prope civium sociorumque pars, caesi dicuntur; in his ambo consulum quaestores L. Atilius et L. Furius Bibaculus, undetriginta tribuni mititum; consulares quidam praetoriique et aedilicii: inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat; octoginta praeterea aut senatores, aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo proelio tria milia peditum et equites trecenti dicuntur.

30. Haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste cessatum est, sic strage exercitus gravior foediorque...

 

 

С. VALERIUS CATULLUS

Carmina

II

Passer, diliciae meae puellae,

Quicum[79] ludere, qu(em) in sinu tenere,

Quoi[80] primum digitum dare adpetenti

5  Ut acris solet incitare morsus,

Cum desiderio meo nitenti

Carum nescio quid libet iocari

Ut solaciolum sui doloris

(Credo ut tum gravis acquiescat ardor):

Tecum ludere sicut ipsa possem

10 Et tristis animi levare curas!

 

V

 

Vivamus, mea Lesbi(a), atqu(e) amemus,

Rumoresque senum severiorum

Omnes unius aestimemus assis[81].

Soles[82] occidere et redire possunt:

5  Nobis cum semel occidit brevis lux,

Nox est perpetua una dormienda.

Da mi basia mille, deinde centum,

Dein mille altera, dein secunda centum.

Deinde usque alera mille, deinde centum.

10  Dein, cum milia multa fecerimus,

Conturbabimus illa, ne sciamus,

Aut ne quis malus invidere posset,

Cum tantum sciet esse basiorum.

 

 

Q. HORATIUS FLACCUS

Carmina

 

I. 11 AD LEUCONOEN

Tu ne quaesieris[83], scire nefas, quem mihi, quem tibi

Finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios

Temptaris numeros[84]. Ut melius[85], quidquid erit, pati:

Seu plures[86] hiemesseu tribuit luppiter ultimam,

5  Quae nunc oppositis debilitat pumicibus[87] mаrе

Tyrrhenum: sapias, vina liques et spatio brevi[88]

Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit[89] invida

Aetas; carpе diem, quam minimum credula postero.

 

 

II. 10 AD LICINIUM MURENAM

 

Réctiús vivés, Liciní, nequ(e) áltum

Sémper úrgendó[90], neque, dúm procéllas[91]

Cáutus[92] hórrescís, nimiúm premendo.

Litus iniquum[93].

5  Auream quisquis mediocritatem

Diligit, tutus caret[94] obsoleti

Sordibus tecti, caret invidenda

Sobrius[95] aula.

 

Saepius ventis agitatur ingens

10  Pinus, et celsae graviore casu

Decidunt turres, feriuntque summos

Fulgura montes.

 

Sperat infestis, metuit secundis1[96]

Alteram sortem bene praeparatum

15  Pectus[97]. Informes hiemes reducit

Iuppiter, idem

 

Summovet. Non, si male nunc, et olim

Sic erit. Quondam cithara tacentem

Suscitat Musam neque semper arcum

20  Tendit Apollo.

 

Rebus angustis[98] animosus atque

Fortis appare: sapienter idem

Contrahes vento nimium[99] secundo

Turgida vela.

 

 

III. 30 AD MELPOMENEN

 

Exegi monument(um) aere perennius

Regalique situ pyramid(um) altius,

Quod[100] nоn imber edax, non Aquil(o) impotens

Possit diruer(e) aut innumerabilis

5  Annorum series et fuga temporum.

Non omnis moriar, multaque pars mei

Vitabit Libitin(am): usque ego postera

Crescam laude recens, dum Capitolium

 

Scandet cum tacita virgine[101] pontifex.

10  Dicar, qua[102] violens obstrepit Aufidus

Et qua pauper aquae Daunus agrestium

Regnavit populor(um)[103], ex humili potens[104]

Princeps Aeolium carmen ad Italos

Deduxisse modos[105]. Sumesuperbiam

15  Quaesitam meritis et mihi Delphica

Lauro cinge volens[106], Melpomene, comam.

 

 

P. OVIDIUS NASO

 

Metamorphosae. XV. 871-879

 

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis

Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

Cum volet illa dies, quae nil nisi corpori huius

Ius habet, incerti spatium mihi fmiat aevi:

5  Parte tamen meliore mei super alta perennis

Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum

Quaque[107] patet domitis Romana potentia terris

Ore legar populi[108], perque omnia saecula fama[109],

Si quid habent veri vatum praesagia, vivam.


 


Поделиться:



Последнее изменение этой страницы: 2019-04-19; Просмотров: 407; Нарушение авторского права страницы


lektsia.com 2007 - 2024 год. Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав! (0.161 с.)
Главная | Случайная страница | Обратная связь