Архитектура Аудит Военная наука Иностранные языки Медицина Металлургия Метрология
Образование Политология Производство Психология Стандартизация Технологии


Omnia fluunt, omnia mutantur



Nemo nostrum idem est in senectute, qui erat iuvenis, nemo est mane, qui erat pridie. Quidquid vides, currit cum tempore, nihil ex his, quae videmus, manet. Hoc est, quod ait Heraclitus: In idem flumen bis non descendimus: manet idem fluminis nomen, aqua transmissa est (Seneca).

 

СЛОВА

senectus, utis f – старость, зрелость iuvenis, e – молодой, юный mane – утром pridie – прежде, накануне, днем ранее curro, cucurri, cursum 3 – бежать aio, ait, -, – говорить, утверждать descendo, scendi, scensum, ere – идти, спускаться, вступать transmitto, misi, missum 3 – передавать, переправляться, пересылать

ЗАДАНИЕ XIII

Общие сведения о степенях сравнения прилагательных

Сравнительная степень; превосходная степень

3. Особенности в образовании степеней сравнения

4. Наречия; образование наречий

Степени сравнения наречий

А. Прочитайте, разберите и переведите предложения.

1. Aetas dulcissima adulescentia est (Plin.Epist.). 2. Fideliores sunt oculi auribus. 3. Pax vel iniusta utilior est, quam iustissimum bellum (Cic.). 4. Homini homine nihil pulchrius videtur (Cic). 5. Nullus est locus domestica sede iucundior (Cic). 6. Gravissimum est imperium consuetudinis. 7. Non minor voluptas percipitur ex velissimis rebus, quam ex pretiosissimis (Cic.). 8. Veterrimus homini optimus est amicus. 9. Homines amplius oculis, quam auribus credunt (Seneca. Epist). 10. Omne bellum sumitur facile, aegerrime desinit (Sall.). 11. Ex inferiore loco in superiorem non satis commode tela adidi possunt (Caes.). 12. Facile omnes, quum valemus, recta consilia aegrotis damus (Terentius). 13. Summi montium vertices nive aeterna tecti sunt. 14. Nuntiis litterisque Allobrogum commotus, Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit; cum his legionibus legatus Quintus Pedius in ulteriorem Galliam missus est.

 


СЛОВА

adulecsentia, ae f – юность, молодость dulcis, e – сладкий, приятный aetas, atis f – время жизни, возраст fidelis, e – верный, надежный oculus, i m глаз auris, is f – ухо pax, pacis f – мир iniustus, a, um – несправедливый iustus, a, um – справедливый homo, inis m – человек video, vidi, visum 2 видеть, pass. kазаться domesticus, a, um – домашний iucundus, a, um – приятный gravis, e – тяжелый, важный, веский consuetudo, inis f – привычка, обычай voluptas, atis f удовольствие, наслаждение, радость percipio, cepi, ceptum 3 – принимать, ощущать, воспринимать vilis, e – дешевый aeger, gra, um – тяжелый commoveo, movi, motum 2 – побуждать, волновать conscribo, psi, ptum 3 – формировать desino, sii, situm 3 прекращаться commodus, a, um – удобный adigo, egi, actum 3 – долетать telum, i n – копье, стрела quum – когда rectus, a, um – правильный, прямой aegrotus, a, um – больной facilis, e – легкий consilium, i n – совет, решение vertex, icis m – вершина mons, ntis m – гора nix, nivis f – снег aeternus, a, um – вечный, бесконечный preciosus, a, um – дорогой, ценный vetus, eris – древний, старый, давний amplus, a, um – большой, широкий sumo, sumpsi, sumptum 3 – начинать

 

ЗАДАНИЕ XIV

Формы числительных

Употребление числительных

А. Прочитайте, разберите и переведите текст.

 

Summarium historiae Romanae

Annos numerabant Romani ab anno Urbis conditae (ab urbe condita=ab U.c.), qui annus fuit ante aeram nostram septingentesimus quiquagesimus tertius. Initio reges per annos circiter ducentos quinquaginta civitatem ad arbitrium suum rexerunt. Anno quingentesimo nono, sive ab Urbe condita ducentesimo quadragesimo quarto, postquam expulsus est ex regno Tarquinius Superbus, creati sunt duo consules, qui potestatem parem habebant atque alter alterum coercebat. Hunc statum quinque fere saecula observaverunt Romani. Iam anno ducentesimo sexagesimo sexto tota fere Italia in potestate Romanorum fuit.

Anno tricesimo imperium occupavit Augustus, qui primus imperator populi Romani fuit. Imperatoribus paruit imperium Romanum usque ad annum quadringentesimum septuagesimum sextum aerae nostrae, sive millesimum ducentesimum tricesimum ab Urbe condita.

 

СЛОВА

condo, didi, ditum 3 – воздвигать, основывать; ab urbe condita – от основания города initium, i n – начало arbitrium, i n – решение expello, puli, pulsum 3 – выгонять creo 1 – избирать par, paris – равный, одинаковый coerceo, cui, citum 2 – сдерживать observo, avi, atum, are – оберегать, соблюдать fere – почти, приблизительно saeculum, i n – век  consul, ulis m – консул

 

В. написать все числительные римскими цифрами.

Статьи для домашнего чтения в первом семестре

Conspectus historiae Romanae

Origo populi Romani ab Aenea ducitur, ut mythus narrat. Aeneas, dux Troianorum, Troia deleta (после разрушения Трои) profugit, mox patriam novam in Italia sibi gentique comparavit. Hac stirpe sunt nati gemini Romulus et Remus, quorum ab altero, Romulo, Roma condita est. Quod Romani paucas mulieres habuerunt, virgines Sabinas ad spectacula invitatas rapere decreverunt. Bellum inde ortum ipsae Sabinae composuerunt.

Mortem regis Romanorum primi interregnum secutum est. Post interregnum Numa Pompilius, rex pacis, regnabat. Templum dei Iani, quod apertum semper bellum significabat, Numae Pompilii regis tempore clausum erat.

Multa bella a rege Romanorum tertio Tullo Hostilio gerebantur. Bellum inter Romanos Albanosque certamen trigeminorum, qui Horatii et Curiatii appellati sunt, discrevit. Victoriam Romanis Horatii reportabant, itaque etiam Alba Longa Roma regebatur.

Rex Romanorum quartus Ancus Martius erat. Post illum Tarquinius Priscus regnabat, a quo praeter suos etiam filius servae educabatur. Hic adolescens ad regnum obtinendum ab uxore regis mortui quoque adiutus est. Sic factus estServius Tullius, rex Romanorum sextus, qui instituta legesque populo Romano dedit. Sed filia regis una cum marito regnum patrium appetebat. Gener Servii Tullii, Tarquinius, qui postea Superbus est nominatus, solum per corpus mortuum regis regnum obtinere potuit.

Rex ultimus multa oppida vi ac dolo occupavit. Postquam Tarquinius Superbus anno ducentesimo quadragesimo quarto post Urbem conditam regno expulsus est, regnum concidit.

Libertatem populus Romanus, iam pridem optabat exspectabatque. Post reges expulsos primi consules L. Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus rei publicae praefuerunt.

 

De magistratibus Romanorum

Senatus et magistratus rem publicam Romanam administrabant. Summi magistratus erant consules, praetores, aediles, quaestores. Quaestores cosulibus in bello aderant, aut in urbe aerarium administrabant. Aedilibus, cura viarum et aedificiorum publicorum mandata erat. Diebus festis in circo populo (прил. § 22) ludos parabant, nam Romani ludis valde delectabantur. Nota sunt verba: “Panem et circenses! ”

Praetores iudicabant: praetor urbanus de controversiis civium, praetor peregrinus de controversiis civium et peregrinorum. Inter omnes magistratus consulum potestas summa fuit. In bello consules duces exercituum erant, in pace civitatem administrabant. Saepe apud populum aut in senatu orationes de legibus habebant. Lictores ante consules portabant fasces - securim, virgis circumdatam; primo enim consulibus potestas vitae necisque in cives erat.

Itaque fasces signum potestatis erant.

 

Censores Romani

 

Quinto anno Romae bini censores creabantur. Deligebantur ex numero eorum, qui consulatu optime functi erant. Magna erat censorem potestas, neque quisquam apud Romanos in maiore honore erat quam illi. Censores non modo censum civium habebant, sed etiam mores probabant. Si quis agricola agrum suum non diligenter colebat, id non sine aliqua poena erat. Item, quicumque eques equum suum non satis curaverat, a censoribus notabatur. Si quod facinus comissum erat, censores poenam constituebant. Cives, qui aliquid gravius commisserant, tribu movebantur. Quisquis senatorum facinoris convictus erat, senatu movebatur.

 

Gentes Italiae

Italiam superiorem habitabant Galli. Hanc partem Italiae, quae cis Alpes sita erat, Romani Galliam Citeriorem vel Cisalpinam appellabant. Maior erat ea Gallia, quae Gallia Ulterior vel Transalpina appellabatur, quod trans Alpes sita erat.

Romanorum finitimi erant Etrusci, qui prioribus temporibus ex Asia in Italiam venerant, ut fama est. Interiores partes Italiae incolebant Sabini, Aequi aliaeque nationes, quibuscum Romani diuturna bella gesserunt. Difficillimum fuit cum Samnitibus, qui Romanis simillimi erant virtute, foedus facere. Quo facto (после его заключения) pleraeque gentes Italiae mediae et inferioris Romanis parebant.

Italiam inferiorem Romani Magnam Graeciam appellabant, quod Graeci ibi plurimas colonias constituerant. E quibus urbi Romae proximae erant Cumae et Neapolis.

 

De Roma antiqua

Roma antiqua in septem collibus ad amnem Tiberim sita erat. Prima Romanorum sedes erat collis Palatinus. In valle, sub radicibus montis Capitolii sita, forum Romanum patebat. Ibi cives diu negotia publica et privata tractabant. In campo, inter Capitolium et Tiberim sito, antiquis temporibus milites exercebantur, itaque campus Martius appelabatur. In Tiberi numerus pontium magnus erat. Postea urbs novis foris ornabatur. Templa pulchra et signa praeclara animos civium delectabant. Pulchritudo urbis apud omnes gentes nota erat. Itaque Romam, a pastoribus quondam conditam, iure scriptores lumen gentium appellabant.

Colosseum

 

Romae multae columnae, arcus, templa theatraque antiqua deleta sunt. Tamen hodie quoque nonnullae reliquiae Romae antiquae ostentari possunt. Roma merito “Roma aeterna” vocatur. Optime illud theatrum conservatum est, quod iussu T.Flavii Vespasiani aedificatum est et olim ex eo amphitheatrum Flavium nominabatur. Hoc amphitheatrum postea Colosseum appellatum est ex colossea statua Neronis, quae hic collocata erat. Tum, quum id aedificatum erat, id est anno aerae nostrae octogesimo, per centum dies ludi magnifici Romanis a magistratibus praebebantur. Quibus diebus permultae bestiae necatae erant. Magistratus Romani hos ludos dabant, et vulgus eis delectabatur.

Mirus aspectus praebetur eis, qui illi theatro appropinquant. Alti muri eius theatri, quod ovi formam habet, ornantur magnificis columnis. Colosseum amplissimum fuit: ab octoginta septem igitur milibus Romanorum compleri potuit. Diebus festis per octoginta introitus, quos videmus, magnae virorum feminarumque manus amphitheatrum intrabant. His diebus enim totus fere populus Romanus advolabat. Ei, qui aderant, summo studio (прил. § 11) spectacula, quae eis dabantur, spectabant. Bestiae, ex Africa importatae, quae in caveis sub arena sitis continebantur, in arenam agitabantur. Quae postquam illam intraverunt, inter se pugnabant et necabant. Sed etiam homines cum his pugnare debuerunt. Postremo viri iuxta has bestias necati humi iacebant. Quae spectacula Romanis gaudeo (прил. § 23) fuerunt!


Поделиться:



Последнее изменение этой страницы: 2019-10-03; Просмотров: 356; Нарушение авторского права страницы


lektsia.com 2007 - 2024 год. Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав! (0.026 с.)
Главная | Случайная страница | Обратная связь